Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
qui autem alia malunt scribi a nobis, aequi esse debent, quod et scripta multa sunt, sic
ut plura nemini1 e nostris, et scribentur fortasse plura,
si vita suppetet; et tamen, qui diligenter haec, quae de
philosophia litteris mandamus, legere assueverit, iudicabit nulla ad legendum his esse potiora. quid est enim
in vita tantopere quaerendum quam cum omnia in philosophia, tum id, quod his libris quaeritur, qui2 sit finis,
quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene
vivendi recteque faciendi consilia referenda, quid sequatur natura ut summum ex rebus expetendis, quid
fugiat ut extremum malorum? qua de re cum sit inter
doctissimos summa dissensio, quis alienum putet eius [p. 6]
esse dignitatis,3 quam mihi quisque tribuat,4 quid in omni
munere vitae optimum et verissimum sit, exquirere?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.